- THYESTES
- THYESTESfil. Pelopie ex Hippodamia, Tantali nepos, qui cum Atreo, fratri cui pessime cupiebat, aliter nocere non posset, uxorem eius per adulterium polluit, ac χρυσην̑ ἄρνα, aurei velleris agnum ipsi abstulit, Pausan. l. 2. Atreus vero ei filium epulandum apposuit, Ob quae flagiti, sol, ne pollueretur, retro cursum fertur convertisse. Persius, Sat. 5. v. 8.--- Aut si quibus olla ThyestaeFervebit. ---Martialis, l. 4. Epigr. 49. v. 3.Ille magis ludit, qui scribit prandia saeviTereos: aut caenam crudae Thyesta tuam.Idem, l. 10. Epigr. 35. v. 6.Diri prandia nec refer Thyestae.Hinc Thyesteus Ovid. l. 15. Met. v. 462.Neve Thyesteis cumulemus viscera mensis.Successit tamen fratri in regno Mycenarum, ut ex Homero colligitur, qui Vulcanum Iovi Fabricâsse sceptrum, quod Iuppiter Mercurio, Mercurius Pelopi, Pelops Atreo, Atreus Thyesti. Thyestes Agamemnoni tradiderit, canit Il. ss. v. 100. Atque hoc sceptrum prae Diis omnibus a Chaeronensibus cultum esse, Pausan. l. 9. docet. Ex filia Pelopea Aegithum gennit: ipsi vero in regno successit, an Agmemnon Atrei fil. ut Homerus eum crebro vocat; an Plisthenes, Atreô genitus, et pater Agamemnonis? ut Herodotus habet. Vide Ioh. Marshamum, Can. Chronicô ad Saecul. XI.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.